utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420117

Charter Number: 02420117
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1150 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] episcopus archidiaconis decanis et universo clero et populo per episcopatum Wynton[iensem] constituto salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos ad preces et ad presentationem Reginaldi prioris et regularium canonicorum Cristi ecclesie de Twynham admisisse Robertum capellanum ad perpetuam vicariam eiusdem Cristi ecclesie et ipsum inde canonice instituisse ita scilicet quod recipiet a prefata Cristi ecclesia cotidie corrodium unius canonici et unius famuli et annuatim x solidos oblationes confessionum legata mortuorum ad sex denarios ultra vero cum canonicis dimidiare denarios qui dicuntur de missa sicut Hutgredus predecessor suus habuit et possedit et equo suo quatuor sponellas avene et tertiam prati partem de Langeneya Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret presentis scripti attestatione et sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus Radulfo archidiacono Wynton Roberto de Inglesh Roberto de Clatford et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter