utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420118

Charter Number: 02420118
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] episcopus archidiaconis decanis et omnibus Cristi fidelibus salutem Noverit universitas vestra me dedisse [et] concessisse sigillo meo et hac carta mea confirmasse canonicis regularibus Cristi ecclesie de Twynham in usus suos ecclesiam de Thornele cum appenditiis ita liberam et quietam sicut domina Adeliz de Redveriis et Ricardus comes eandem ipsis dederunt et concesserunt ceteras omnes ecclesias et capellas suas et omnia ecclesiastica beneficia que in diocesi Wynton[iensi] habent et que in futuro habituri vel ex largitione principum vel ex quorumcumque dono fidelium adipisci poterunt Concedo eis et confirmo ut cum primo vacaverint libere et quiete in usus suos convertant manu propria teneant fructus earum integre recipiant ita tamen quod presbiteros inveniant qui eisdem ecclesiis bene deserviant salvis per omnia episcopalibus et synodalibus et uno annuatim hospitio archidiaconi pro omnibus ecclesiis suis quas habent in episcopatu Wynton[iensi] Quarum hec sunt vocabula ecclesia de Bolra cum capellis suis de Brokenherst et Lemynton ecclesia de Milleford cum omnibus pertinentiis suis ecclesia de Soppeleya capella de Holeherst Decimam de dominio de Ornemuch decimam de dominio de Cheleertona decimam de dominio de Hunwerdeston preterea omnes libertates et dignitates quas illic decani prius habuerunt libere perpetuo possidendas Concedo eis et confirmo liberam insuper electionem prioris faciendi ut quem assensu domini fundi michi meisque successoribus presentaverint ipse sine contradictione loci illius sit prior Qui vero hanc concessionem meam perverterit contraverit nec paruerit iram dei sentiat maledictionem meam habeat Amen Testibus Radulfo archidiacono Wynton[iensi] Roberto archidiacono Surreye Alano clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter