utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420119

Charter Number: 02420119
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] episcopus omnibus Cristi fidelibus per episcopatum Wynton[iensem] constitutis salutem dei et suam benedictionem Ad pastoris spectat solicitudinem subditos suos religioni maxime et hospitalitati inservientes inter bona temporalia sicut filios karissimos fovere et per omnia sic in Cristo provehere ut circa dei obsequium devotiores in observanda religione ferventiores in hospitalitate uberius sustendanda esse possint paratiores et opera misericordie latius exhibere Inde est quod universitatem vestram nosse volumus quod cum nos divine respectu pietatis regularibus canonicis Cristi ecclesie de Twynham in religionis et hospitalitatis sustentationem omnia sua ecclesiastica beneficia ut in suos usus proprios conveniant et fructus eorum plene et integre perpetuo percipiant concesserimus et scripto confirmaverimus adeo instabat adhuc Reginaldus prior eorum quod ad preces et ad presentationem illorum communi cleri nostri concilio sufficienter taxatas omnium ecclesiarum suarum quas in dioecesi Wynton[iensi] habent sigillatim distinximus vicarias quas ad tollendam malivolis suis omnem movende litis occasionem presenti scripto inseruimus satis honorabiles ut posteris nostris exemplar sint sequendum et contra versutiam malignantium dicti canonici tutiores effecti que sua sunt liberius possideant Ad vicariam igitur dicte Cristi ecclesie pertinere dinoscuntur hec corrodium scilicet unius canonici et unius famuli oblationes confessionum denarii qui dicuntur de missa annuatim decem solidi legata mortuorum ad sex denarios ultra vero vi cum canonicis dimidiare tertia pars prati de Langheneya et quatuor sportelle avene hec habuit Hucredus presbiter et successor eius Robertus quem ad ipsam vicariam admisimus et inde canonice instituimus Ad vicariam ecclesie de Soppeleye spectant omnia habenda preter garbas sed capellanus illam de omnibus adquietabit et capelle de Wyneketon deserviet de virgata vero terre quam tenet cum pertinentiis suis quinque solidos annuatim Cristi ecclesie fideliter persolvet Ad vicariam similiter ecclesie de Torneleya in insula Vecta pertinet dimidia virgata terre cum pertinentiis [] omnia ad ipsam ecclesiam spectantia preter garbas et preter decimas comitis de qua presbiter nichil habere debebit qui ecclesiam de episcopalibus et synodalibus acquietare et deservire tenebitur Ad vicariam ecclesie de Melneford et de Hordhulla pertinent portiones ad valentiam x marcarum pro omnibus ad ipsam spectantibus tam in decimis mortuorum legatis obventionibus altaris quam in una dimidia virgata terre cum mesuagio et duabus salinis ad dictam ecclesiam de Milneford pertinentibus sed rector ecclesiam de Milneford et de Hordhulla honorifice deserviet et eas de omnibus acquietantiis acquietare debebit alie due saline quas rector ecclesie de Milneford habet ad Cristi ecclesiam pertinent non ad ecclesiam de Milneford Ad vicariam ecclesie de Bolr spectant minute decime legata mortuorum et reliqua omnia ad ipsam ecclesiam salvis garbis provenientia cum mesuagio vicario ad manendum salva pensione quatuor marcarum argenti quas ipse inde super altare sancte Trinitatis solvere debet qui vero ecclesiam bene deserviet et de omnibus exigentiis respondere tenebitur Capellani vero qui omnibus deserviunt capellis dictorum canonicorum sunt in libera prioris et canonicorum dispositione retinendi et removendi prout sibi melius expedire viderint salva eorum rationabili sustentatione Decedentibus autem dictarum ecclesiarum rectoribus alios quos sepe dicte canonici nobis vel successoribus nostris ad ipsas vicarias idoneos presentaverint nos remota omni lite admittere et inde canonice instituere tenemur Ut autem dictarum vicariarum taxationes perpetue firmitatis robur obtineant eas presentis scripti attestatione et sigilli nostri impressione communimus et corroboramus Et ne aliquis eis iniuriam et molestiam inferat ex auctoritate dei super anathema maranatha inhibemus Hiis testibus Selida abbate de Hyda Radulfo archidiacono magistro Iordano [Alberto de Summa] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter