utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420120

Charter Number: 02420120
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1147 - 1169
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Statutis generalibus accepimus in ecclesiasticis iudiciis gestorum seriem monurnentis literarum memorie debere committi ne veritate rerum per oblivionem detersa litis redivive suboriatur occasio Hinc est quod cum inter ecclesiam de Brummore et ecclesiam de Christeschurchia litem super ecclesiam de Soppeleia semel recte terminatam in futuro suscitari posse propter gestorum oblivionem providemus huic morbo remedium adhibentes ad firmandam in posterum memoriam negotii summam per recordationem capituli nostri diligenter acceptam que etiam a memoria nostra non excidant conscribere studiose curavimus Noverit itaque fraternitas vestra quod tempore quo venerabilis frater noster Hillarius Cicestriens[is] episcopus decanatu [in] Cristeschurchia functus est inter ecclesiam Cristeschurchie et ecclesiam Brummore super iure ecclesie de Soppeleia in synodo Wynton[iensi] cui deo auctore pontificali cum prefuimus iudicium ordinabiliter celebratum est In quo libratis et perpensis utriusque predictarum ecclesiarum rationibus et antiquitatibus ecclesia de Cristeschurchia que ab antiquo sibi predictam ecclesiam de Soppeleia iure perpetuo competere per legitimos iuratores probavit cum et instrumenta ecclesie de Brumore nova esse deprehenderentur ipsam sibi per sententiam adiudicari meruit et sic obtinuit Huius sententie synodalis nobiscum recordati sunt antiquissimi sacerdotum nostrorum qui eidem synodo interfuerunt videlicet Herefredus Pachemas Ingelramus Andreas xxx m Roberto de sancto Antonio Walterus Ulgeri Rogerus de Molins ceteri vero sacerdotes qui eidem synodo nobiscum interfuerunt propter temporis antiquitatem in fata concesserant Rebus itaque iudicatis stari volumus et auctoritati pontificali modis omnibus precipimus Nullus enim erit litium finis si ea que semel recte terminata sunt iteratis refragationibus poterunt perturbari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter