utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420121

Charter Number: 02420121
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1169 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem Noverit universitas vestra quod circa primordia promotionis nostre cum miles quidam Orricus nomine ecclesie de Soppeleia advocatum se diceret et canonicos de Brummora in eadem conscribi postularet nos ad presentationem eius cum hoc verum non esset per ignorantiam facti circumventi predictis canonicis ipsam ecclesiam assignavimus et eam Cristi ecclesie ut postea claruit iniuste ademptam ipsis canonicis carta nostra confirmavimus Sequenti vero tempore cum bone memorie viro Hillario post Cicestrensi episcopo decanatum Cristi ecclesie assignassemus querelam ipsius Cristi ecclesie super iure ecclesie de Soppeleia qua se iniuste spoliatam ab ecclesia Brummor dicebat postulante prefato Hillario in synodo Wynton[iensis] ecclesie ordine iudiciario cognovimus et decidimus Siquidem ecclesia Cristeschurche instrumentis et testibus antiquitatem iuris sui in predicta ecclesia de Soppeleya nobis evidenter insinuavit Unde et eiusdem ecclesie restitutionem et adiudicationem sibi fi[eri] per synodalem sententiam obtinuit cum ecclesia Brummor sola carta nostra per obreptionem elicita respiceretur illam vero cartam per synodalem sententiam evacuavimus et exauctorandam esse decrevimus Statum est autem illi diffinitive sententie nostre in quiete et tranquilitate toto tempore comitis Baldewyni et Ricardi comitis filii ipsius et Silvestri canonici Cristi ecclesie qui prefatam ecclesiam de Soppeleya nomine prebende quamdiu vixit tenuit Super his igitur instructa sit et dignetur fraternitas vestra diffinitioni nostre tanquam rei iudicate stare neque semel recte terminata sunt [ma]lignantium caliditate suscitentur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter