utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420123

Charter Number: 02420123
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Quoniam ex iniuncto nobis a deo pontificatus officio compellimur universis nostre diocesis et maxime viris ecclesiasticis subvenire hinc est quod deo et ecclesie sancte Marie de Waverlet monachis ibidem deo servientibus et imperpetuum servituris dedimus et concessimus assensu prioris et conventus ecclesie Wynton unam virgatam terre cum pertinentiis suis iuxta Waneford in augmentum terre sue de Waverl quam terram cum pertinentiis suis venerabilis pater Willelmus Giffard predecessor noster assensu regis Henrici et totius fratrum Wynton ecclesie conventus in elemosina dedit eis cuius donationem una cum nostra additione eisdem monachis confirmamus et presentis scripti nostri munimine roboramus volentes et concedentes pro nobis et successoribus nostris ut dictas terras claudant ubi voluerint infra bundas suas que se extendunt a quercu de Tileford que vocatur Kyngboc per viam regiam versus Famham usque ad Wynterborn et inde per ripam que currit de Farneham ad montem quam dicitur Ricardishulle et per transversum illius montis et pontem de Waneford usque ad pratum de Tileford quod dicitur Ylvethammesmede et inde sursum directe ad predictum quercum et ut eas cum omnibus pertinentiis suis sicut liberam puram et perpetuam elemosinam pacifice et quiete teneant et possideant imperpetuum Ut etiam habeant in communi pastura de Farnham porcos suos et alia averia sua et in omnibus locis ubi liberi tenentes et alii de hundredo habent et habere solent et ubicumque sibi magis viderint expedire brueriam petram sabulum et aliam terram pro voluntate sua capiant ad omnes usus sibi necessarios sine calumpnia contradictione et impedimento cuiuscumque imperpetuum In quorum omnium testimonium huic scripto apposuimus sigillum nostrum statuentes ne quis imposterum ratione premissorum a predictis monachis aliquid exigat vel extorquere presumat nec molestiam aut gravamen eis inferat ne iram districti iudicis et nostram maledictionem incurrat et a communione sanctorum alienus existat Hiis testibus Radulfo archidiacono Wynton Roberto archidiacono Surr Roberto de Limes Alberto Summano Willelmo Tifell Bernardo Adam Roberto capellanis meis magistro Herberto magistro Nicholao magistro Hugone magistro Willelmo Turstin Petro et Simone filiis Ricardi Alano Iosep Willelmo de Montecaniso clericis meis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter