utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420127

Charter Number: 02420127
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Narrative
Date: 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Anno incarnationis domini MCLVIII dominus Henricus Wynton episcopus corpora regum et pontificum que a veteri monasterio in novam ecclesiam translata fuerunt ab indecenti loco elevata circa magnum altare beatorum apostolorum Petri et Pauli honorificentius collocari fecit Ad quorum anniversarium singulis annis solempniter celebrandum manerium de Clyve et omnes capellas illam videlicet de Chiltecomba illam de Morstede illam de albo monasterio illam de Comptona illam de Wyka assensu prioris et totius conventus concessit ita sane ut medietas reddituum istorum ad anniversarium regum et pontificum faciendum alia medietas ad anniversarium patris et matris sue faciendum quamdiu ipse dominus episcopus vixerit ponatur post decessum vero eius ad suum anniversarium solempniter faciendum ponatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter