utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420128

Charter Number: 02420128
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia W[inton] episcopus archidiaconis decanis et universo clero et populo per episcopatum Winton constituto salutem Quod caritatis instinctu fieri certum est et opus pietatis esse constat Idcirco litterarum munimentis mandari debet ut fid[eles quosque ad caritatem invitet et ne] id personarum vel temporum vel ceterarum quarumlibet [rerum variet]ate oblivio sepeliat Inde est quod universitatem vestram scire volumus nos redditus ferie sancti Egidii Winton quos tempore consecrationis nostre in Winton ecclesiam circa angustias xxv marcarum ipsi Winton ecclesie et conventui [monachorum ibidem deo servientium] adiscere invenimus studio et opera nostra legitime adduxisse Et ut in predicta feria prefata ecclesia inperpetuum annuatim xxx marcas argenti ad reparationem suam et ad conservandum sarta tecta nostro labore percipiet constituisse Quare volumus et precipimus quatinus ecclesia [beati Swithuni et conventus carissim]orum nostrorum servitio dei ibidem deputatorum xxx marcas argenti annuatim in feria prenominata ad prefatas necessitates habeant de exitu et obventione ipsius ferie Has vero xxx marcas de terragio hoc est de seldagio quod Anglie laudabile dicitur quia de terra predicte ecclesie est annuatim per[cipiant Quod terragium si] de casu aliquo non usque ad xxx marcas possit extendi de ceteris obventionibus ferie donec xxx marce integre sint percipiant supplementum Ut ergo et quod ante nos optinuit et quod nostra industria et constitutione accrevit inperpetuum optineat predictos redditus xxx marcarum present[is scripti nostri atte]statione et signi nostri impressione sancte Wint ecclesie ad reparationem suam et ad conservandum sarta tecta confirmamus Teste Radulfo archidiacono et Roberto archidiacono Willelmo priore de Hospitali Roberto de Lymesie Roberto elemosinario magistro Hereberto Gaufrido de caritate Hugone Hacchemus Gaufrido Aurifabro Rogero de Sais Iohanne filio Radulfi Radulfo dapifero Aluredo Portario Rogero Coco Roberto camerario Ricardo Hode et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter