utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420129

Charter Number: 02420129
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam qui sunt quam qui futuri sunt quod ego H dei gratia Winton episcopus reddidi deo et ecclesie sancti Suithini Winton et conventui monachorum eiusdem loci terras que fuerunt de victu monachorum in tempore consecrationis mee [quas eis prese]ntis scripti a[u]ctoritate et sigilli mei munimine confirmavi quatinus omnia tenementa episcopatus et tenementa [ips]ius [ecclesie] in illo statu sint in quo fuerunt die quo in episcopum promotus sum salvo iure liberorum hominum qui tunc temporis in tenementis illis tenuerunt Nomina vero eorum que red[didi sun]t hec Burc[le]ra cum pertinentiis suis et omnia adiacentia Chiltecumbe que in manu mea tenui preter solum parcum [de M]erdone simul et omnia cetera que tunc temporis de victu monachorum fuerunt et que vel per escambium vel alio modo postea tenui in manu mea Quare volo et prec[ipio quatin]us auctorita[t]e dei et nostra omnia predicta ad ius ecclesie et ad statum suum antiquum mea restitutione reddita perpetuo iure consistant Testibus hiis Radulfo archidiacono Winton Roberto archidiacono Surreye Roberto de Lymesie priore Hospitalis sancte Crucis Willelmo Alberto Summano Roberto elem[osinar]io magistro [H]erberto [ma]gistro Nicholao magistro Willelmo Turstini magistro Hugone de Cardunv Willelmo Tiffello Bernardo Ada Roberto capellanis meis Petro et Symone filiis Ricardi Alano Ioseph Martino la Martre Willelmo de Montecanis[o] magistro Willelmo clerico Rob[erto] clerico archid[iaconi] Surreye G de caritat[e]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter