utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420132

Charter Number: 02420132
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Disposition
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Ego Henricus dei gratia Winton[iensis] episcopus notum facio tam presentibus quam futuris me ad honorem omnipotentis dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Suithini confessoris et reliquorum omnium sanctorum quorum memoria vel reliq[uie in Winton] continentur ecclesia concessisse et hac presenti pagina confirmasse priori et dilectis fratribus et filiis meis monachis eiusdem ecclesie ut tutius et licentius servitio dei intendant omnes dignitates et liberas consuetudines suas terras et feuda et servitia militum et liberorum hom[inum qui] sunt in tenementis maneriorum suorum scilicet qui sunt de victu eorum ita ut milites et liberi homines homagium faciant priori et ecclesie ut domino et ut dominus prior habeat liberam et omnimodam administrationem et potestatem prioratus interius et exterius in omnibus et mon[achos suos] faciat et instituat et destituat omnes obedientiarios interius et exterius consilio capituli et ipsi ballivi prioris et conventus instituant et destituant omnes servientes in curia in omnibus officinis consilio prioris prout melius viderint expedire Preterea confirmo eis [ius patronatus eccles]iarum maneriorum suorum sicut eos saisitos inveni quando ad episcopatum veni Et ipsi adhuc eas in pace possident tali videlicet consideratione ut ecclesie que in proprios usus ad sacristariam per me voluntate eorum assignate sunt et que similiter Hospitilariis Ierosolimi[tanis pro mutua con]federatione inter eos ipsis etiam approbantibus concesse sunt et ecclesiam de Ellendon ad libros conscribendos et organa reparanda et ecclesiam de Littletune ad hospites recipiendos et capelle que ad anniversarium fundatorum et benefactorum ecclesie scilicet [capella de Chiltecumb]e capella de Morstede capella de Albo monasterio capella de Cumtona capella de Wika voluntate prioris et conventus cum manerio de Cliva assignate sunt sic remaneant Et ne in posterum tempus alicuius perversitate vel dolo in alios usus transferantur in [aliis scriptis eas feci] notari et sigilli mei appositione roboravi Alie vero ecclesie de maneriis monachorum in manus prioris et conventus remaneant in pace et ipsi eas dent et ad presentationem eorum persone idonee in ipsis instituantur ab episcopis ad quorum dyocesim pertinent Hec sunt ecclesie [scilicet de Portlanda de Wika] de Bledona de Hinetuna de Hamme de Eveford de Patteneya de Ovenon de Wutton de Hamton de Eston de Avinton de Wimlinton de Muchelemarais de Octon de Meones de Wordia et de Hurseleye cum omnibus adiacentiis [Chiltecumbe ecclesia]m quoque de Stanham cum ecclesiis et omnibus capellis de Hamton quas Godefridus de Audeli iniuste tenuit diversis querelis et multis expensis ab eodem evici et ipsum tenementum et Honune et Biterne ecclesie cuius erant et monachis restitui similiter ecclesiam de [Burclera cum eodem man]erio et Wydehai et Esmereswurthe et Echeneswelle ad honorem domus dei pari devotione eisdem monachis restitui Hanc vero oblationem feci deo et omnibus sanctis prenominatis pro remedio anime mee cunctorumque fundatorum et benefactorum istius [ecclesie et antecessorum et] successorum meorum episcoporum eam fideliter manutenentium Anno incarnationis domini MCLXXI pontificalis officii michi a deo commissi anno xlii viii Idus Ianuar et sigilli mei munimine confirmavi Omnes vero cuiuscunque ordinis sint qui hoc [scriptum meum presumpserint anni]chilare minuere sive immutare nisi forte studio et intentione alicuius augmenti vel meliorationis generali clausula debita cum solempnitate vinculo anathematis innodavi et nisi resipuerint eternaliter igne gehennali se noverint esse [cruciandos Huius autem rei] testes sunt hii Salidus abbas de Hida Willelmus prior de Hospitali Radulfus et Robertus archidiaconi magister Herebertus magister Hugo de Cardevill magister Willelmus Turstain Adam et Robertus capellani mei Robertus Cocus et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter