utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420133

Charter Number: 02420133
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister venerabili et in Cristo carissimo fratri Raymundo Ierosolimitani hospitalis magistro eiusque fratribus regulariter substituendis inperpetuum Que ad honorem dei et animarum salutem a Cristi fidelibus rationabiliter constituuntur ea debent stabilitate firmari ut processu temporum nullius valeant inquietudine titubare Quocirca dilecte frater in domino presentis scripti testimonio providencie atque ministerio vestro successorumque vestrorum trado et concedo hospitale pauperum Cristi quod ego pro salute anime mee predecessorumque meorum ac regum Anglie extra muros Wynton de novo institui ea in integrum servata conditione ut quomodo a me constitutum est et a viris apostolicis pie videlicet recordationis domino Innocentio papa et domino papa Lucio confirmatum Cristi pauperibus in eadem domo deo humiliter et devote serviatur Modus autem servitii et facte a me constitutionis talis est tres decem pauperes inbecilles et ita viribus attenuati ut vix aut nunquam sine alterius adminiculo se valeant sustentare in eodem hospitali manebunt assidue quibus necessaria vestimenta ab eiusdem domus priore preparata dabuntur et lecta infirmitatibus convenientia panis bonus de frumento cotidie ad pensum v marcarum et tria fercula in prandio et unum ad cenam pertinentia ad diem et potus sufficienter constitutus Si vero ex ipsis aliquem convalescere contigerit emittetur ille cum honestate et reverentia locoque ipsius alius introducetur exceptis quibus tres decem pauperibus centum alii pauperes verecundi quales inveniri poterunt amplius indigentes suscipientur ad horam prandii quibus eiusdem ponderis cuius supra grossior panis dabitur et ferculum unum sicut visum fuerit iuxta diei convenientiam et ciphus ad certam mensuram quibus a prandio surgentibus quod cuique de cibo vel potu superfuit tollere licebit Alia quoque beneficia egenis quibusque misericorditer impertiri mandavi secundum domus ipsius facultatem Hec omnia supradicta in prefata domo dei perpetuis temporibus observanda ego divina favente gratia constitui que a vobis indesinenter atque fideliter debeant adimpleri salva in omnibus Wyntoniensis episcopi canonica iustitia Ut constitutio et administratio prioris eiusdem hospitalis per manum dicti episcopi fiat et ut redditus cum suis omnibus pertinentiis sibi a me traditis ipsius hospitalis administratoribus quiete permaneant et inconcusse inter quas nimirum pertinentias has proprias duximus an notandas vocabulis ecclesiam de Farnham ecclesiam de Noutherhullyng ecclesiam de Merebrok ecclesiam de Twyford ecclesiam de Hentone ecclesiam de Alwarestok ecclesiam de Extone ecclesiam de Hussebourne ecclesiam de Witchirch ecclesiam de Chilbalton ecclesiam de Wydeneya ecclesiam de Aulton ecclesiam de Wyteneya ecclesiam de Stoctone ecclesiam de Ovyntone cum omnibus pertinentiis et appenditiis earum et decimas dominii de Waltham et alios redditus in urbe Wynton assignatos Si qua igitur in posterum persona predicte domus dei redditus aut consuetudines seu statuta que apostolice sedis et regum auctoritate confirmata sunt auferre diminuere perturbare vel in deterius mutare presumpserit indignationem omnipotentis dei et Wynton[iensis] episcopi et omnium bonorum virorum incurrat nisi satisfactione congrua reatum suum studuerit emendare Vobis autem et successoribus vestris atque ministris et benefactoribus pauperum et constituta nostra in eodem loco inconcusse servantibus sit pax et misericordia a domino Iesu Cristo Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter