utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420134

Charter Number: 02420134
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Letter
Date: 1154 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adriano dei gratia summo pontifici et spirituali patri suo karissimo Henricus divina miseratione Wyntoniensis ecclesie minister humilis sincere devotionis obedientiam Incumbit necessitas reverende pater ut presentibus litteris vobis aperiam quod infra triennium promotionis mee extra muros urbis Wyntonie Cristi pauperibus domos et alia quedam beneficia fieri consilio domini regis Henrici ad redemptionem peccatorum institui que postmodum in amministratione sanctorum virorum Ierosolimitani hospitalis commendare decrevi ne processu temporis eadem constitutio mea labefactari valeret Nunc igitur dominus Raimundus predicti hospitalis minister a clementia vestra prefatam constitutionem sibi postulans confirmari preces etiam meas coniungi rogavit Unde filiali affectu a paternitate vestra deposco ut ipsius petitioni pium prebeatis assensum salva dioecesani episcopi canonica iustitia ita ut redditus cum omnibus pertinentibus sibi contraditis ipsius hospitalis administratoribus quiete permaneant et inconcusse et ordinatio elemosine in nullo penitus minuatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter