utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420135

Charter Number: 02420135
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wynton[iensis] ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra quod ecclesiam beati Petri de Waltham quam de humili et angusto loco ad eminentem et spatiosum transtulimus et sumptibus nostris reedificavimus dedimus et concessimus domui hospitalis sancte Crucis Wynton[iensis] ad refectionem pauperum Cristi in perpetuam elemosinam cum duabus hidis terre quas eidem ecclesie antiquitus adiacentes ipsi ecclesie restituimus et cum ecclesia de Upham et cum capella de Durlia et cum capella de Curia et cum capella de Brixendona quam monachi de Hamela de predicta domo hospitali tenere debent solvendo inde prefate domui hospitali annuum canonem scilicet quatuor solidos et cum decimis et cum boscis et pascuis et omnibus pertinentiis suis Quare volumus et precipimus omnibus modis quatinus prefata domus hospitalis sancte Crucis predictam ecclesiam libere et quiete et in pace et cum omnibus pertinentiis possideat in perpetuam elemosinam sicut eam umquam aliqua persona liberius et melius et quietius possedit Ut autem hec donatio nostra rata permaneat scripti nostri attestatione et sigilli nostri munimine roboramus prohibentes omnibus modis sub anathematis interdicto ne quis hanc concessionem nostram ullo umquam tempore temerare presumat Testibus hiis Radulfo archidiacono Wynton Roberto archidiacono Surr Roberto de Lymesia Alberto Summano Petro Romano Roberto elemosinario Willelmo Tyffel Radulfo Bern Gaufrido Paris Roberto Ada capellanis meis Petro et Symone filiis Rocheri magistro Hereberto magistro Willelmo Turstini magistro Nicholao magistro Hugone de Cardumvill Alano Ioseph Martino de Martre clericis meis Roberto de Clatford Gaufrido de Sowy magistro Osberto de Inglesham Gaufrido de Carciato Ern de Lamm Ebor Theobaldo aqueductore et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter