utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420139

Charter Number: 02420139
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod hec conventio facta est inter dominum Ricardum Wynton electum et Adam de Port de feodo de Abbedestona quod idem Adam tenet de episcopatu Wynton Cum predictus Adam vellet predictum feodum suum Iudeis ad usuram pro quadraginta marcis argenti usque ad viii annos obligare ita quod finitis illis octo annis Adam deberet reddere Iudeis illas xl marcas et Iudei in terminum omnes exitus illius terre pro usuris habere et ipse predictum Ricardum Wynton electum rogaret ut cum licentia ipsius hoc facere posset veritus est idem electus Iudeos in feodum ecclesie sine tali modo admittere et tandem rogatu ipsius Adam et quia hominem suum iuvare volebat tradidit ei quadraginta marcas argenti super feodum illud hoc pacto quod feodum illud tenebit ad octabas fetsti sancti Michaelis proximi post electionem suam usque ad septem annos completas ita quod conpletis illis septem annis predictus Adam feodum suum omnium quietum recipiet Et interim habebit prefatus electus omnes fructus et exitus illius terre pro illis xl marcis vel alius cuicunque idem electus terram illam interim assignaverit quicquid de eo contigerit Et ipse Adam debet ei hoc feodum cum omnibus pertinentiis suis warentizare per predictos septem annos contra omnes homines et de omni servicio adquietare et nichil omnino capiet interim in terra illa Et nichilominus faciet Wynton episcopo servitium duorum militum quod ei debet In fine vero septem annorum prenominatus electus vel alius cui eam assignaverit tale instauramentum in bladis et aliis rebus mobilibus reddet ipsi Adam vel heredi eius quale recepit cum terra illa vel precium illius instauramenti si idem electus maluerit secundum quod iuratum fuerit per legales homines coram Iordano de London clerico ipsius electi et coram Matheo de Scures Et si Adam infra hunc terminum moreretur heres eius hanc conventionem tenebit Hanc autem conventionem affidavit idem Adam et Matheus de Scures et Roberto de Champentis ex pane ipsius Adam in manu prefati Wynton electi apud London in domibus eius sine dolo et malo ingenio tenendam et ibidem predictas xl marcas recepit Hiis testibus Herberto de Ivelcestr magistro Iohanne Cornubiensi Matheo de Cic Rad[ulf]o Scoto Gregorio de London Iordano de London Iordano Crispo Willelmo de Cic Thoma de Bellomonte Ricardus de Chartrei Rad[ulf]us Cosyn Willelmus de Eilestede Stephano de omnibus sanctis Galfrido de Scawell Willelmo de Burci Galfrido de Venn Iohanne de Cantoc Ivone de Insula Willelmo de de Sar Thoma de Laverton Et interim dominus electus vel hiis cui terram illam assignaverit de terra illa capiet quicquid terrenus dominus de terra sua capere debet Hiis in ex parte Adam Matheo de Scuris Roberto de Champentis Nicholao filio Osberti Roberto de Furnell Henrico filio Turgisii []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter