utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420140

Charter Number: 02420140
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1173 - 1174
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 7 H 57/47
map View Map
Charter:
Ric[ardus] dei gratia Winton ecclesie electus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ex mandato domini pape causam que inter abbatem et ecclesiam Fiscannensem et Rogerum clericum de Staning vertebatur super ecclesia de Angemer nostre cognitioni delegatam suscepimus terminandam Constitutis igitur in presentia nostra iamdicte Fiscannensis ecclesie procuratoribus Ricardo et Iohanne monachis ipsisque per litteras abbatis et conventus ad huius negotii procurationem datis sed et ipso Rogero e regione constituto et predictam ecclesiam auctoritate apostolici mandati petente auctoritate domini pape qua in hac causa fungebamur interveniente hinc inde a lite mediante tali transactione recessum est Idem Rog renunciavit iuri universo quod vel habebat vel habere videbatur in prefata ecclesia de Angemer Abbas vero et ecclesia Fiscann annuatim dabit ipsi Rogerio unam marcam argenti duobus terminis scilicet in Pasca dimidiam et in festo sancti Michaelis dimidiam donec aliquam prebendarum ecclesie de Staning primo vacare contigerit Illam enim que primo vacaverit ex tenore transactionis coram nobis facte Rogerius habebit et ecclesia Fiscannensis ex tunc a predicte marce solutione liberabitur Et super hac concessione habebit Rogerius cartam abbatis et conventus Hanc itaque transactionem fide utrimque in manu nostra interposita apostolica qua freti sumus auctoritate sub presentis sigilli testimonio communimus His testibus magistro Iohanne de Salesb thesaurario Exoniens[i] magistro Nicholao archidiacono London Philippo canonico de Derbi magistro Matheo de Cicestr et Roberto de Beufo magistro Thoma Griffin magistro Willelmo de Neubir magistro Henrico de Norhamtun magistro Ricardo de Storteford magistro Willelmo de London et magistro Simeone de London magistro Iocelino de London et Angero de Reigate et Osberto de Ragate et Willelmo sacerdote de Cochefeld
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter