utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420141

Charter Number: 02420141
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1174
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia que facta fuit Londoniis ad [festivitatem] sancti Michaelis proximam post captionem Willelmi regis Scocie coram Gaufrido Eliensi episcopo et Ricardo de Luci et Willelmo de Lamualei et Thoma Basset et Hugone de Creisi et Radulpho de Glanvilla et aliis iustitiis domini regis qui tunc aderant inter dominum Ricardum Wyntoniens[em] episcopum et Valerianum priorem et canonicos sancte Marie de Sudwerca de loquela que erat inter eos in curia domini regis de eo quod idem [] prior et canonici sui obstruxerant viam episcopi que est a ponte ad domos suas de Sudwerca et angustaverant portum ipsius episcopi per occupationem quam fecerant super eum Siquidem ipse episcopus intuitu caritatis et propter servandam religionem eiusdem loci promisit ut predicta via clausa sit ut ipsi canonici super Tamensim ad maiorem commoditatem officinas suas habeant et de portu quem angustaverant concessit ut in illa emendatione que postea coram multis facta est et in illa meta que ad hoc postea est communi eorum voluntate portus de cetero existat et ipsi canonici domino episcopo concesserunt imperpetuum liberam et absolutam ab omni repetitione et reclamatione sua totam terram quam habebant prope domos episcopi contra introitum ecclesie sue ex altera parte vie propter dilitandam curiam episcopi et ad faciendum de illa terra quicquid episcopo placuerito Pro qua concessione dominus episcopus donavit eis quadraginta solidatas redditus imperpetuum sicut carta episcopi quam inde habent testatur et pro hac conventione de predicta loquela que inter dominum episcopum et canonicos in curia domini regis erat concordati et amici facti sunt Testibus eisdem iustitiis Willelmo Basset Roberto Mantel Willelmo filio Radi Gervasio de Cornul Roberto archidiacono Surr magistro Iohanne de Saresbir thesaurario Exon magistro Iohanne Comin Philippo canonico Rand capellano Philippo capellano Willelmo de Cumden magistro Reginaldo magistro Hereberto Iordano de Turri Willelmo de Cicestr Warino clerico Hugone de Wadd Gaufrido de Vei Willelmo de Saresb Brithin de Haverhule Willelmo filio eius Reinero filio Bereng Willelmo filio Isab Willelmo Grande Edwardo Blund Iohanne Buto Willelmo filio Sabel Petro filio Alani Rad Flael Henrico filio Gervasii et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter