utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420147

Charter Number: 02420147
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Wynton episcopus salutem in auctore salutis Ea que locis religiosis pia fidelium largitione collata et a decessoribus tam pio quam prudenti consilio confirmata reperimus stabili volumus et inconcussa sicut decet firmitate subsistere et ne tempore processu malignantium possint versutia perturbari nostris etiam litteris et sigilli appositione ea duximus communiri Quocirca venerabilis memorie domini Willelmi quondam Wyntoniensis episcopi decessoris nostri piis inherentes vestigiis monasterio sancti Petri de Certesya et monachis ibidem devote servientibus has subscriptas decimas et donationes sic ut in carta iamdicti Willelmi decessoris nostri diligentius comprehensum est Confirmamus decimas scilicet de Certes et de Throp et de Egham et de Chabeham et decimas de Horsleia et de Compton de donatione Walteri filii Oteri et decimam de Chepstede de donatione Roberti Oil de Larrun et decimam de Fecham de donatione Roberti Albi et decimam de Culesdon et de Essher de donatione Roberti de Watevill et decimam quam dedit Oswoldus de la Legh Nichilominus etiam pietatis intuitu in usus sacristarii videlicet ad luminaria et vinum et vestimentorum reparationem et meliorationem de subscriptis ecclesiis subscriptas eis pensiones quas decessorum nostrorum temporibus percepisse dinoscuntur confirmamus scilicet de ecclesia de Esshe v s de ecclesia de Horle x s de capella de Certeseya i marcam de capella de Waibrigg iiii s de ecclesia de Coveham xv s de ecclesia de Ebbesham xx s de ecclesia de Ewell xx s Hiis testibus Huberto Cantuariensi Rogero Wynton archidiaconis magistro Stephano Remen magistro Hamone medico magistro Thoma Griffyn Adam de Ivelcestria Thoma de Gaherst magistro Thoma de Cicestria magistro Galieno
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter