utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420148

Charter Number: 02420148
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1174 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wintoniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Winton constitutis salutem et dei benedictionem Noverit universitas vestra nos pro amore dei et petitione domini regis ad presentationem Willelmi de Solariis concessisse abbatie sancti Salvatoris de Constantino et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Alingeham cum omnibus pertinentiis suis que est in honore omnium sanctorum in perpetuam elemosinam salvo in omnibus iure Wintoniensis ecclesie ita ut predicti monachi presentent Wintoniensi episcopo et officialibus eius presbiterum qui per ipsum episcopum vel eius officiales perpetuus vicarius ibidem constituatur et eidem facta sit sufficiens assignatio ab ipsis monachis in necessariis et in illis unde episcopalia plene per ipsum annuatim solvantur ad beneplacitum episcopi Ut autem rata sit concessio nostra eam presentis scripti et sigilli nostri munimine roboramus Testibus his magistro Hugone de Gaherst magistro Gregorio de Lund magistro Hugone magistro Henrico de Daventr magistro Herberto de Wintonia Roberto de Clatford magistro Hugone de Cardunum Andrea fratre Radulfi archidiaconi Wintoniensis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter