utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420156

Charter Number: 02420156
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1175
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wintoniensis episcopus dilectis sibi in domino personis omnibus et vicariis necnon et omnibus Christianis tam clericis quam laicis per episcopatum Wintoniensem constitutis salutem Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur omnino nos decet libenter concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Convenerunt ad nos legati venerabilis fratris nostri et coepiscopi London cum literis domini pape quibus non satis et affectuose commonet ut ad opus iam dudum inchoatum ecclesie videlicet beati Pauli que Londiniis sita est caritatem vestram precibus et mandato sollicita remus quod nos facere et eorum petitioni pie annuere ratum duximus eo maxime quod memoratus beatus videlicet Paulus licet ecclesias toto mundo plantaverit et fide mundum illuminaverit sedes sibi tamen episcopales nusquam ut audivimus in terris posita est preter illam quam supra commemoravimus Memoratus igitur episcopus ut iam dudum protractum opus ad perfectum adducere posset fraternitatem quondam totius synodi sui consensu et certa promissione instituit ut pro omnibus qui memorato operi in episcopatus beati Pauli [] xxx misse cantentur pro hiis qui in carne sunt adhuc xv et xv pro hiis qui decesserunt In ipsa etiam ecclesia beati Pauli singulis septimanis missas duas unam pro viris alteram pro defunctis iam fratribus celebrari et septem psalteria cantari totius capituli consensu statutum est Inde est quod caritatem vestram precamur monemus et exhortamur in domino et in remissionem peccatorum vestrorum vobis iniungimus ut presentium latores cum ad vos venerunt benigne et honorifice suscipiatis et in ecclesiis vestris ad seminandum verbum dei libere admittatis et vos et subditos vestros ad hoc opus misericordie modis omnibus inducatis et de bonis a deo vobis prestitis memorato operi per eos misericorditer transmittatis Nos itaque omnes qui hanc fraternitatem susceperint et de bonis suis eis contulerint omnium orationum et beneficiorum qui in Wintoniensi fuerint ecclesia participes constituimus Inhibemus etiam auctoritate dei et nostra ne quis nuntiis istis iniuriam vel contumeliam inferat nec de collato eis beneficio partem aliquem excipere presumat Valete A proxima ascencione domini post primum concilium Ricardi Cantuariensis archiepiscopi in Anglia apud Westmonasterium usque in annum []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter