utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420158

Charter Number: 02420158
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1177 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wyntoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Universitati vestre notum fieri volumus quod cum causa que venebatur inter monachos Malmesburie et Osbertum de Culerna super ecclesia de Culerna nobis commissa fuisset a domino papa remota appellatione terminanda die statuto partibus in nostra presentia constitutis post plurimas utriusque partis allegationes et multam hinc inde habitam altercationem controversia amicabili tandem compositione finem accepit Modus autem compositionis hic est memoratus Osbertus camerario monasterii Malmesburie nomine ipsius ecclesie de Culerna annuatim solvet sex solidos tres in octavis Pasche et tres in octavis sancti Michaelis Quos sex solidos ipsi monachi Malmesburie qui ob causam illam venerant magistro Reynaldo de Eileya clerico suo nomine ipsius ecclesie de Culerna incontinenti assignaverunt Nos itaque quod taliter convenerit inter eos in nostra presentia protestamur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter