utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420159

Charter Number: 02420159
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton episcopus dilectis in Cristo filiis R priori ecclesie beate Marie de Meriton et conventui eiusdem loci eternam in domino salutem Cum ex suscepto teneamur administrationis officio universorum Cristi fidelium qui in nostra sunt diocesi constituti commoditatibus intendere speciali tamen prerogativa caritatis loca religiosa virosque ibidem deo servientes paterna debemus sollicitudine confovere Quocirca in vobis religionis fervorem hospitalitatis quoque gratiam sed etiam sinceram quam erga nos et Winton ecclesiam habetis devotionem attendentes ecclesias et ecclesiastica beneficia possessiones et bona omnia que concessione pontificum largitione regum vel principum seu oblatione fidelium iusto titulo estis in diocesi nostra adepti vel in futurum adepturi perpetua vobis stabilitate possidenda confirmamus sicut pie recordationis H quondam Winton episcopus decessor noster ea vobis episcopali auctoritate confirmavit In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis villam ipsam de Meriton [] Confirmamus nichilominus vobis ecclesiam de Ditton cum omnibus pertinentiis suis ex concessione Petri de Thalewurth ecclesiam de Meldona cum capella de Chissendon ex concessione Eudonis de Meldon ecclesiam de Dunton ex concessione Willelmi filii Aldelini dapiferi domini regis et Iuliane uxoris eius ecclesiam de Alton ex concessione nobilis viri Faramus de Bolonia sicut carte predictorum virorum omnium testantur Concessimus vero vobis divine pietatis intuitu ut de ecclesia prefata de Alton decimas frugum integre et plene percipiatis et in usus vestros convertatis aliis decimis et obventionibus omnibus de ipsa ecclesia provenientibus una cum terra ecclesie adiacente in usus persone que per nos ac successores nostros in ipsa ad presentationem vestram instituetur transituris De ecclesia vero beate Marie de Geldeford confirmamus vobis marcam unam argenti singulis annis percipiendam de G de Niweport eiusdem ecclesie persona quam ante tempora nostra percipere consuevistis Post decessum vero predicti G concessimus ut singulis annis duas in ipsa ecclesia marcas per manus nostras vel ipsius quem in ipsa personam vel successores nostri instituemus percipiatis Concessimus etiam ut in ecclesia sancte Trinitatis de Geldef post decessum Roberti decani nostri Surr eiusdem ecclesie persone xx sol annuatim per manum nostram vel ipsius quem loco decani post eius obitum instituemus percipiatis in qua dumtaxat marcam unam argenti percipere consuevistis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter