utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420163

Charter Number: 02420163
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wyntoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Cum nos olim ex donatione D[avi]di de Armenteres militis ius patronatus ecclesie de Burgel fuissemus adepti et venerabilis frater noster G tunc Lincolniensis electus et comes Symon in cuius feodo ecclesia predicta de Burgel sita esse dinoscitur similiter nobis prebuissent assensum ita quidem ut eandem ecclesiam cuicunque vellemus loco religioso virorum seu mulierum licite possemus pro voluntate nostra conferre attendentes religionem monialium de Eton et fervorem earundem circa cultum dei indulgentiam quoque egestatem qua maxime laborare videbantur pro eis compatientes affectu prescriptam ecclesiam de Burgel cum omnibus pertinentiis suis memorato monasterio de Eton et monialibus ibidem in ordine Fontis Ebrardi deo servientibus contulimus in puram et liberam elemosinam perpetuo possidendam Et ut ecclesia ipsa fructuosior eis existeret prescriptus Linc[olniensis] electus ad petitionem et presentationem nostram prefatam eis ecclesiam concessit et dedit et ipsas in eiusdem ecclesie corporalem possessionem auctoritate sua fecit induci statuens et concedens ut fructus et obventiones omnes de sepedicta ecclesia provenientes in suos licite possint usus convertere Ut autem hec nostra liberalitas et concessio futuris temporibus rata habeatur et firma nos eam presentis scripti attestatione et sigilli nostri munimine duximus roboranda Hiis testibus Augustino Waterford episcopo H Cant archidiacono G priore de Suwich magistro Hugone de Gah Willelmo de sancta Fide Luca capellano Luca capellano de Tinden Thoma de Turn magistro Petro Iohanne de Garland Stephano de Clara fratre Anketill diacono fratre Roberto de Ettun Iordano de sancto Michaele Rogero de Ettun Galfrido de Venn Pichoto filio Galfridi Roberto de Crest
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter