utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420164

Charter Number: 02420164
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dignatione divina Winton ecclesie minister salutem in eo qui salus est omnium Cordi vobis est et desiderio fideles cunctos diligere maiori cum affectione loca religiosa tenemur amare et eorum indempnitati pia sollicitudine providere Attendentes igitur fervorem religionis [qua] sanctimoniales de Ettona bonam opinionem suam longe lateque diffundunt ecclesiam de Chaltona cum omnibus pertinentiis suis quam de dono H illustris regis Anglorum secundi habere noscuntur sic ut bone memorie H decessor noster dictis monialibus scripti sui autentici super eadem ecclesia munimen indulsit presenti pagina nostrique sigilli testimonio eis dignum duximus confirmare Hiis testibus domino Iohanne Dublinens[i] archiepiscopo fratre Herberto magistro Hamone medico magistro Thoma Griff Thoma de Gaherst Thoma de Tornaco Radulfo de Tintehill magistro Hugone medico Iocelino de Risendon Gervasio camerario Adam de Oxenford
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter