utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420166

Charter Number: 02420166
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton episcopus universis matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me dedisse et concessisse consensu et voluntate Willelmi prioris domus hospitalis sancte Crucis Winton et fratrum ibidem deo servientium Randulfo capellano meo ecclesiam de Witeneia in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis in terris in pratis in boscis in pasturis ita libere quiete et honorifice tenendam sicut eam aliquis antecessorum suorum unquam melius et liberius tenuit tempore bone memorie Henrici Wintoniensis episcopi predecessoris mei Et ut hec donatio mea rata sit et firma presentis eam scripti munimine roboravi Testibus Hereberto archidiacono Norhampton magistro Iohanne de Sar thesaurario Exon magistro Iohanne Cumin Philippo canonico de Deriby magistro Gregorio de Londiniis magistro Waltero de Augo magistro Matheo de Cicestria magistro Herberto de Winton magistro Thoma Griffin magistro Hugone medico magistro Iordano de London Willelmo de Gundevilla Willelmo de Cicestria Iohanne de Garlanda Iordano de Turre Iohanne de Hospitali Philippo de Hasting Warino clerico Osberto scriptore Galfrido de caritate Baldewino Malet Petro Trunlat Thoma de Lavertona Hugone de Wadd Galfrido Suann Willelmo de Sar Radulfo Marescallo Willelmo filio Walteri et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter