utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420169

Charter Number: 02420169
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton episcopus dilectis in Cristo filiis archidiaconis decanis et universo clero ac populo per episcopatum Winton constituto salutem in domino Sciat universitas vestra quod resignante in manus nostras magistro Willelmo perpetuam vicariam ecclesie de Godelm contulimus eam ad petitionem et presentationem Savarici archidiaconi Norhamton persone ecclesie predicte Ricardo clerico de Chidingf adeo libere et quiete cum omni integritate et libertate sua perpetuo possidendam sicut eam aliquis predecessorum suorum liberius et integrius noscitur possedisse et ipsum in corporalem eiusdem ecclesie possessionem per nostros fecimus officiales induci Quod ut futuris temporibus stabile perseveret et firmum illud presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus [] Sigillum Ricardi Wint episcopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter