utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420170

Charter Number: 02420170
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1178 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wint[oniensis] ecclesie minister dilecto in Cristo fratri et amico Roberto archidiacono Bukinham salutem in vero salutari Fideli retinere debetis memoria quod cum ecclesiam de Evera fuissetis adepti karissimi in Cristo fratres et amici nostri abbas et prior de Oseneya vobis ad nostre petitionis instantiam duas partes decimarum dominii eiusdem ville sub annua dimidie marce pensione toto tempore vite vestre tenendas misericorditer concesserunt Verum quoniam anni sum hominis tamquam dies hesterna que preteriit dilectionem vestram cum omni sedulitate duxerimus commonendam quatinus si hoc forte inspirante domino decimas illas modis aliquibus possidere desieritis nichil super illis omnino statuatis quominus ipse ad prefatos canonicos pleno iure revertamur quin potius omnimodis sicut virum prudentem decet ordinetis ne sue liberalitatis gratiam lugere debeant in dispendii vel ingratitudinis vitium fuisse conversam Et nos quidem eo curiosius rei geste nostrum curavimus dare testimonium quo ad hoc ut efficeret operam ac sedulitatem vestram sicut prescriptum est diligentius curavimus adhibere Valete in domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter