utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420171

Charter Number: 02420171
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam qui sunt quam qui futuri sunt quod per dispositionem domini Ricardi Wint[oniensis] episcopi et per concessionem eius utilitati duarum ecclesiarum scilicet ecclesie canonicorum sancte Trinitatis Londonie et ecclesie canonicorum sancte Marie de Suthewerca ita prospectum est ut ipsa ecclesia sancte Trinitatis in ecclesia sancte Mildrithe et in capella sancte Marie Londonie in quibus ante duodecim denarios annuos habebat amodo decem solidos annuatim habeat a canonicis sancte Marie de Suthewerca solvendos quinque solidos ad festum sancti Michaelis et quinque ad Pascha ita ut canonici ecclesie sancte Trinitatis nichil inde amplius quam decem solidos exigere potuerint Et ecclesia canonicorum sancte Marie de Suthewerca tenebit in perpetuum ipsam ecclesiam sancte Mildrithe et illam capellam sancte Marie Londonie de ipsis canonicis sancte Trinitatis qui ad hoc suum assensum concorditer prebuerunt per memoratam pensionem inde annuatim solvendam sicut carta domini Ricardi Wint[oniensis] episcopi inde scripta testatur Testibus his Bartholomeo Exon[iensi] episcopo magistro Iohanne de Saresbir Exon[iensi] thesaurario magistro Iohanne Cumin Roberto archidiacono Surr magistro Hereberto de Wint magistro Philippo canonico Rand[ulpho] capellano magistro Willelmo clerico Roberti archidiaconi Surr Erberto capellano eiusdem archidiaconi magistro Ragin Willelmo de Gundevilla Warino clerico Willelmo de Cicestr magistro Iordano de Turri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter