utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420172

Charter Number: 02420172
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wintoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra quod Bartholomeus de Caisneto concessit et quantum ad advocatum et dominum fundi pertinet dedit ecclesie sancte Marie de Sudwerka et canonicis ibidem deo servientibus ecclesiam de Aedintona in liberam et perpetuam elemosinam possidendam cum omnibus pertinentiis suis in capella decimis terris et omnibus aliis rebus ad eam pertinentibus nominatim cum xxiiii acris terre quas avus ipsius et pater eius dicte ecclesie in liberam et perpetuam elemosinam dederunt quarum xii assignate sunt ad inveniendum in ea luminare perpetuo singulis noctibus anni Concessit etiam prefatis canonicis et carta sua confirmavit quod habeant in communi pastura hominum suorum de Aedintona iiii boves et ii equos et xl oves Et prenominati canonici in prelibata ecclesia quando eam capellano vacare contigerit consilio eius et assensu Wintoniensi episcopo capellanum presentabunt Ad predicti siquidem Bartholomei presentationem concessimus et donavimus pretaxatam ecclesiam sepedictis canonicis et eos sicut moris est in ea instituimus Et ut hec dicta donatio firma et inconvulsa permaneat presentis eam scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus salvo in omnibus iure Winton[iensis] ecclesie His testibus Herberto archidiacono Cant[uariensi] Gilliberto archidiacono Lexov[iensi] magistro Waltero de Gant magistro Iordano Ricardo clerico de Mienes magistro Gregorio Visico magistro Willelmo de Neubir Iordano de Turri Thoma Griffin Hugone de Waddona Petro decano Osberto de Suttunne Rogero de Haelege Ansgero sacerdote de Reigate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter