utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420173

Charter Number: 02420173
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wintoniensis episcopus omnibus parrochianis suis clericis et laicis presentibus et futuris salutem gratiam et benedictionem Quoniam religiosis viris in his que rationi et honestati conveniunt pium decet impartiri suffragium universitati vestre dignum duximus intimare quod ecclesiam sancte Marie de Suwerch et fratres ibidem deo servientes cum omnibus pertinentiis suis sub dei et nostra protectione suscepimus et possessiones suas in parochia nostra constitutas quas dignum duximus certis designare nominibus videlicet ecclesiam de Benstede cum omnibus pertinentiis suis ex concessione et presentatione Nigelli de Munbrai ecclesiam de Wudemarestone et ecclesiam de Berghes pertinentes ad ecclesiam de Benstede ecclesiam de Totinges ex presentatione et concessione Hamonis de Gravenel et totam decimam de dominico ex concessione eiusdem Hamonis ecclesiam de Edintone cum capella omnium sanctorum et omnibus aliis pertinentiis suis ex concessione et presentatione Bartholomei de Kaisneto in qua videlicet capella omnium sanctorum Reginaldus de Edintone ius patronatus quod sibi vendicaverat ipsamque postea coram nobis et pluribus aliis deo et ecclesie prescripte canonicisque ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam concessit ita quod ipse vel heredes sui nichil in ea iuris de cetero modis aliquibus poterint vendicare Subsequente etiam idem Reginaldus memoratam capellam coram Herberto Cantuariensi archidiacono et aliis viris discretis et honestis quos ad faciendum destinaverimus hoc in ecclesia beate Marie de Suwerch sepedictis canonicis concessit eamque super maius altare per cultellum plicatum velut in memoriale perpetuum eisdem astantibus obtulit seque id ipsum fecisse statim coram nobis confessus est Item ecclesiam sancte Margarete in Suwerch unde habent confirmationem domini regis Henrici et Willelmi bone memorie Wintoniensis episcopi quas nos ipsi vidimus ecclesiam de Niwethgate ex concessione et presentatione comitis de Warenne Has igitur et quascunque alias possessiones et quecunque bona donatione concessione vel oblatione fidelium adepti sunt sive amodo iuste et canonice adipisci poterunt firme et inconcusse possidenda concedimus et presentis scripti munimine confirmamus Quisquis igitur hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonitus si non congrua satisfactione emendaverit omnipotentis dei maledictionem et iram se noverit incursurum cunctis autem ei loco bona facientibus sit pax et gratia domini nostri Iesu Cristi hic et in eternum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter