utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420174

Charter Number: 02420174
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1179 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton[iensis] episcopus archidiaconis decanis et universo clero et populo per episcopatum Winton[iensem] constitutis et omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem in domino Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod nos auditis et inspectis autenticis scriptis bone memorie Henrici predecessoris nostri et viri nobilis Willelmi Mauduit ad quem spectabat ius advocationis ecclesie de Scalden divine pietatis intuitu concessimus ecclesie sancte Marie de Sudwica et dilectis in Cristo filiis nostris canonicis eiusdem loci in liberam et perpetuam elemosinam ecclesiam de Scaldedena cum omnibus pertinentiis suis ita quod predicti canonici de prescripta ecclesia de Scaldedena xx solidos annuatim a persona eiusdem ecclesie ad victus sui subsidium percipiant et persona nobis et ecclesie Winton et successoribus nostris et officialibus nostris de spiritualibus debeat respondere Et ut hec nostra concessio perpetuis temporibus robur optineat eam presentis scripti patrocinio auctoritate qua fungimur confirmamus Testibus Hereberto Cant et Rogero Winton archidiaconis Ran[ulfo] canonico capellano nostro Luca canonico magistro Stephano Rem magistro Ham[one] magistro Ricardo medicis magistro Waltero de Aug magistro Gervasio Cicestr Thoma de Tumai Ricardo de Lond Luca capellano Radulfo clerico Ioscelino de Risendona Iordano de sancto Michaele Ricardo de Bera Gaufr[edo] de Vei Willelmo filio Drag
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter