utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420175

Charter Number: 02420175
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1179 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[R]icardus dei gratia Winton episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Winton constitutis salutem in domino Noverit universitas vestra nos divino intuitu dedisse ac concessisse magistro Alexandro clerico nostro perpetuam vicariam ecclesie de Sculdeden ad petitionem et assensum G prioris et conventus ecclesie beate Marie de Sudwic et ad petitionem Willelmi Malduyt que[m] in eadem ecclesia ad presentationem prefati prioris et conventus personam instituimus ita quidem quod prefatus Alexander tenebit memoratam ecclesiam de ipso Willelmo tamquam de persona solvendo ei et successoribus suis singulis annis xx solidos nomine pensionis et preterea prefate domui de Sudwich singulis annis xx solidos Et ipsum Alexandrum in corporalem eiusdem ecclesie possessionem per officiales nostros fecimus induci Et ne longinquitate temporis possit in dubium revocari illo presenti pagina atque sigilli nostri duximus appositione roborandum Hiis testibus Herberto Cant archidiacono magistro Stephano Rem magistro Hamone et Ricardo medic[is] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter