utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420176

Charter Number: 02420176
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wint[oniensis] episcopus dilectis in Cristo filiis Guidoni priori et conventui ecclesie sancte Marie de Sudwic eternam in domino salutem Ex iniuncto nobis officio tenemur divine pietatis intuitu loca religiosa protegere et ne malignorum molestiis agitentur confirmationis beneficio communire unde nos iustis petitionibus vestris pium prebentes assensum locum ipsum in quo divino mancipati estis obsequio sub beate virginis Marie et nostra protectione suscepimus et presentis scripti patrocinio roboramus Devotionis autem sinceritatem quam erga nos et ecclesiam Wint vos habere cognovimus religiosam quoque conversationem vestram nihilominus attendentes ecclesias de Porcestr et de Wimering et ecclesiam de Porcesia et ecclesiam de Candeura cum capella de Stanebiria et ecclesiam de Nuthlega et ecclesiam de Scaldedena ecclesiam de Wanestede et capellam de Wideleia et capellam de Waleswrth quas concessione et confirmatione felicis memorie predecessoris nostri Henrici episcopi canonice possidetis cum omnibus rebus ad predictas ecclesias vel capellas pertinentibus vobis et ecclesie vestre in liberam et perpetuam elemosinam concedimus inperpetuum pacifice et integre possidendas et presentis scripti attestatione confirmamus statuentes ut omnes fructus et obventiones ex eis provenientes ad sustentationem vestram et hospitalitatis exhibitionem in proprios usus licite possitis convertere salva in omnibus rationabili sustentatione vicariorum qui per officiales nostros vel successorum nostrorum in eisdem modo ecclesiis vel capellis ministrant aut inposterum ministrabunt Auctoritate igitur pontificali qua licet indigni fungimur sub interminatione anathematis prohibemus ne quis vos aut prescriptas ecclesias vel capellas seu alia quecunque bona vobis iuste collata infestare aut perturbare presumat Quod si quis temere attemptaverint iram et indignationem dei omnipotentis incurrat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter