utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420177

Charter Number: 02420177
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wint[oniensis] episcopus dilectis in Cristo filiis Guidoni priori et conventui ecclesie sancte Marie de Suwic eternam in domino salutem Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri Unde et nos iustis petitionibus vestris benigne et clementer annuimus et ecclesias de Porecestr et de Vimering et ecclesias de Porcesia et de Candeura et de Scaldedene et ecclesias de Nuthlega et de Wanestede et capellas de Wideleia et de Worleswrth et capellam de Candeura Scudlandi quas concessione et confirmatione felicis memorie predecessoris nostri Henrici episcopi canonice possidetis et preterea capellam de Imbeseta quam nostra concessione nostroque assensu estis adepti capellam quoque sancti Iacobi quam extra portam vestram et capellam beati martiris Thome quam in parrochia vestra de Portesia nostro assensu et consilio edificare cepistis cum decimis et oblationibus et terris et omnibus obventionibus et aliis rebus ad omnes predictas ecclesias et capellas pertinentibus vobis et ecclesie vestre in liberam et perpetuam elemosinam concedimus pacifice et integre possidendas et presentis scripti attestatione inperpetuum confirmamus Auctoritate igitur pontificali qua licet indigni fungimur sub interminatione anathematis prohibemus ne quis vos aut prescriptas ecclesias vel capellas seu alia quecumque bona vobis iuste collata infestare aut perturbare presumat Quod si quis temere attemptaverint iram et indignationem dei incurrat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter