utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420178

Charter Number: 02420178
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1180 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton[iensis] episcopus omnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos invocata spiritus sancti gratia ecclesiam Sudwicensem que in nostra dioecesi sita esse dinoscitur assistentibus etiam una nobiscum venerabilibus fratribus nostris S Cicestr[ensi] et A Watreford[ensi] episcopis de voluntate et assensu H illustris Anglorum regis in honore gloriose dei genetricis Marie solemniter dedicasse Nos igitur prescripte ecclesie consecratores episcopi de dei misericordia et meritis beate virginis confidentes necnon etiam religionem dilectorum filiorum nostrorum canonicorum regularium ibidem deo ministrantium diligentius attendentes omnibus Cristi fidelibus qui prefatam ecclesiam infra octo dies celebrationis anniversarii dedicationis eiusdem honoraverint aut devote visitaverint seu de bonis sibi collatis eidem benefecerint centum dierum indulgentiam de iniuncta sibi canonice penitentia concedimus inperpetuum Ut igitur hec nostre consecrationis auctoritas et prescripta indulgentia perpetuis temporibus robur optineat firmitatis eam cum universa dote in prenominata dedicatione eidem ecclesie collata auctoritate episcopali qua licet indigni fungimur et presentis scripti patrocinio confirmamus Et ne memoratam dotem perversorum malignitas turbare vel posterorum delere possit oblivio eam propriis donatorum et donorum duximus exprimendam vocabulis Iohannes Mald dedit eidem ecclesie in ipsius dedicatione omnes decimationes de omnibus decimandus que ei renovantur per annum in suo manerio de Hestberhunt et pertinentiis eius Reinelmus de Burhunt dedit eidem ecclesie in dotem eius quicquid iuris habuit in duabus acris ante maiorem portam canonicorum iuxta hospitale novum usque ad filum aque que subtus curiam canonicorum descendit usque ad molendinum ipsius Reinelmi dedit etiam Reinelmus predicte ecclesie quicquid iuris habuit vel heredes sui in fonte de Aeffewell et liberam licentiam eundem fontem conducendi per feudum suum ad ipsam ecclesiam Petrus de Cosham et Adeliz uxor sua dederunt tunc eidem ecclesie in dotem coram nobis unam virgatam terre quam Serichius tenuit et dimidiam virgatam iuxta illam cum pertinentiis suis earundem virgate et dimidie Ricardus de Denemed dedit eidem ecclesie tunc in dotem tam in diebus suis quam heredum suorum facultatem et licentiam libere fodiendi et capiendi et asportandi quantum necesse fuerit de quarraria sua de Glaedune ad operationes canonicorum eiusdem loci Et auctoritate vero summe et individue Trinitatis patris et filii et spiritus sancti et gloriose matris dei domine et advocate predicte ecclesie et omnium sanctorum sub anathematis interminatione districte et firmiter inhibemus ne quis ipsius ecclesie per nos consecrata iura seu pacem aut possessiones minuat aut [au]ferat aut [disturbet] Cunctis autem eiusdem loci iura servantibus et paci ac utilitati et religioni ipsius studentibus [sit pax et honor et] vita eterna in Cristo Ihesu Nos etiam participationem omnium bonorum que fiunt [a nobis] in ecclesia Winton seu in aliis ecclesiis nobis commissis eis concedimus in perpetuum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter