utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420179

Charter Number: 02420179
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1180 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton[iensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos invocata spir[itus sa]ncti gratia ecclesiam canonicorum regularium de Sudewic que in nostra dioecesi sita esse dinoscitur assistentibus etiam [u]na nobiscum venerabilibus fratribus nostris S Cicestrensi et A Wathrefordiensi episcopis de voluntate et assensu Henrici illustris Anglorum regis in honore gloriose genetricis dei marie sollempniter dedicasse Nos ergo predicte ecclesie consecratores [episcopi] de dei misericordia et meritis beate virginis confidentes religionem etiam dilectorum filiorum nostrorum canonicorum regularium ibidem deo iugiter ministrantium nichilominus attendentes omnibus Cristi fidelibus qui prefatam ecclesiam infra octo dies celebrationis anniversarii dedicationis eiusdem post ebdomadam Pasche honoraverint aut visitaverint aut de bonis suis collatis eidem benefecerint c dierum indulgentiam de iniuncta sibi penitentia concedimus inperpetuum Ut igitur huius consecrationis nostre auctoritas et prescripta indulgentia perpetuis temporibus robur optineat eam cum universa dote in prenominata dedicatione eidem ecclesie collata auctoritate episcopali qua licet indigni fungimur et presentis scripti patrocinio confirmamus Et ne memoratam dotem perversorum malignitas turbare vel posterorum oblivio possit delere eam propriis donatorum et donorum duximus explicandam vocabulis Nos itaque in eiusdem ecclesie consecratione dedimus in liberam et perpetuam elemosinam memoratis canonicis terram in civitate nostra Wint in vico qui dicitur Garestret subtus castellum in parrochia sancti Edmundi quam terram Suanus Fustarius prius de sepe dictis canonicis tenuerat Iohannes Mald dedit eisdem ibidem omnes decimationes de omnibus rebus deci mandis que ei renovantur per annum in suo manerio de Estburhunc et pertinentiis eius Reinelmus de Burhunc dedit quicquid iuris habuit in duabus acris ante maiorem portam canonicorum iuxta hospitale novum usque ad filum aque que aqua a molendino canonicorum descendit usque ad molendinum eiusdem Reinelmi dedit eis etiam quicquid iuris habuit in fonte qui dicitur Affewell Matheus Oisel dedit eis annuatim decimam molendini quod habet apud Croft de emptione sua et decimam feni quod habet ibidem Petrus de Cosham et Adeliz uxor sua dederunt eidem ecclesie unam virgatam terre quam Sericus tenet et dimidiam virgatam iuxta illam quam virgatam et dimidiam idem Petrus prius dederat Thome filio Rogeri Lavaite sicut ipsius Petri carta testatur Ricardus de Denemed dedit eidem ecclesie licentiam et potentiam capiendi et fodiendi quantum necesse fuerit de Quarraria sua de Gleteduna ad operationes canonicorum Ex auctoritate vero summe et individue Trinitatis patris scilicet et filii et spiritus sancti et gloriose matris dei domine et advocate predicti loci et omnium sanctorum sub anathematis interminatione et eterne pene comminatione firmiter inhibemus ne quis ipsius ecclesie per nos consecrate iura seu pacem aut possessiones minuat vel auferat aut disturbet Cunctis autem eiusdem loci iura servantibus et paci et utilitati ac religioni studentibus sit pax et honor et vita eterna in Cristo Ihesu Nos etiam participationem omnium bonorum que fiunt a nobis vel in ecclesia Winton seu in aliis ecclesiis nobis commissis eis concedimus in perpetuum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter