utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420180

Charter Number: 02420180
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Sicut de vestra omnium karitate confidimus nemo ex vobis est qui se ad opus bonum non gaudeat incitari Ea propter universitatem vestram in domino propensius exhortamur quatinus sanctorum limina quotiens oportunitas vobis celitus fuerit collata devote et suppliciter visitetis et de peccatis vestris studeatis a domino veniam iugiter implorare Nos autem de misericordia omnipotentis dei et meritis gloriose genetricis dei Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum confisi omnibus vobis qui ad ecclesiam de Porcestr que auctoritate nostra per manum venerabilis fratris nostri P Menevensis episcopi consecrata est in anniversario die dedicationis sue sive infra octavas eiusdem devote conveneritis de iniuncta vobis canonice penitentia decem dies relaxamus et orationum ac beneficiorum omnium que fiunt in ecclesia Winton et in aliis ecclesiis nostris participium habere concedimus imperpetuum Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter