utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420182

Charter Number: 02420182
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1178
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Ricardus dei gratia Wint episcopus salutem in domino Notum sit universitati vestre nos intuitu dei concessisse et dedisse Waltero de Ivelcestr ecclesiam de Drokenesford cum omnibus pertinentiis suis reddendo inde annuatim sacristarie Winton decem marcas ad quatuor terminos scilicet in nat Domini duas marcas et dimidiam et ad Pascha duas marcas et dimidiam et in festo sancti Iohannis baptiste duas marcas et dimidiam et in festo sancti Michaelis duas marcas et dimidiam Et ut hec nostra donatio rata et inconcussa permaneat eam presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione roboramus Testibus magistro Matheo de Cic Radulfo capellano magistro G de London Iohanne de Gart magistro Hugone medico War clerico Willelmo de Cicestria Radulpho de Cic et Rogero de Ivelcestria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter