utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420186

Charter Number: 02420186
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wint episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit salutem Notum sit universitati vestre quod Willelmus filius Willelmi filii Walteri dominus de Haselberga in presentia nostra constitutus concessit et dedit deo et ecclesie beati Andree de Well ecclesiam de Haselberga cum omnibus pertinentiis suis tanquam dominus fundi in perpetuam prebendam liberam et quietam ab eo et heredibus suis sic ut aliqua prebendarum ecclesie Well liberior et quietior umquam fuit ab omni servitio et seculari exactione Hanc autem concessionem et donationem petitione nostra factam scripti et sigilli nostri attestatione communimus Testibus hiis Henrico et Iohanne fratribus predicti Willelmi de Haselberga Allberto precentore Well Thoma et Ricardo archidiaconis Bathon Stephano priore de Tant magistro Galfrido Socrates Iohanne de Cumba Willelmo de Gund Paride Ranulfo capellano Willelmo de Cicest canonico Saresb Willelmo de Cicestr canonico Cicestr Ernaldo de Broch Iordano clerico de Turre Iocelino de Cheddeseia Roberto de Cedena Adam capellano Petro clerico Bath episcopi Alveredo de Linc vicecomite Sms Roberto filio Bern Willelmo filio Osberti Willelmo filio Bernardi Willelmo de Turbervill Bretillo Inas Hugone de Puntchard Matheo de Wallop Werimundo de Crauc Willelmo fratre eius Ricardo de Chartreia Roberto de Briewes Ricardo de Ralega Hugone pincerna Gilberto de Norfolc Rahero de Alra Bald Malet Gilleberto de Torna Roberto Bulenn Petro Turlac Unfrido Inas Waltero Giffardo Warino de Ralega Roberto Fichet Willelmo de Stant Willelmo de Burci Adam filio Rogeri Iordano de Brocht Willelmo Puhero Bald de Ordcherd Adam filio Durandi Radulfo filio Willelmi filii Durandi Rand[ulfo] de Ralega Willelmo de Puntchardon Rannulfo de Fluri Roberto filio Thome Willelmo filio Walteri Andrea de Linc Roberto filio Acel Ricardo de Lisewig Hugone Norr Iohanne filio Mathei de Wallop et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter