utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420187

Charter Number: 02420187
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Wynton episcopus dilectis in Cristo filiis archidiaconis decanis et universo clero per episcopatum Linc constitutis salutem in domino Sciat universitas vestra nos divino intuitu concessisse priori de Wenlok et monachis eiusdem loci sancte Elene in Insula Vecta deo servientibus ecclesiam de Berding cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam sicut Walterus filius Estur vir nobilis eam ipsis concessit et pie recordationis Henricus quondam Wynton episcopus predecessor noster ipsam eis cana sua confirmavit ita quidem quod prefati monachi percipient singulis annis unum aureum nomine pensionis a Thoma de Gahurst quem de voluntate ipsorum in ipsa ecclesia personam instituimus sicut canonice illud perceperunt a magistro Iohanne Comyn modo Dublinensi archiepiscopo Quod ut ratum habeatur et firmum scriptum presens nostro sigillo duximus roborandum Testibus Iohanne Dublinensi archiepiscopo et aliis nominatis in carta []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter