utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420188

Charter Number: 02420188
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1178 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Winton episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Wynton constitutis salutem in auctore salutis Que pie statuuntur stabili debent firmitate subsistere ne possit ea quorumlibet malignitas perturbare Quocirca vestre duximus universitati significandum nos divino intuitu et pro meritis beate Katerine virginis dedisse et concessisse deo et ecclesie beati Petri de Westm et monachis ibidem deo servientibus ecclesias de Wendeleswrth et de Patricheseia cum omnibus pertinentiis suis ita quidem quod decimas fructus et obventiones omnes de prefatis ecclesiis provenientes licite possint in proprios usus convertere ad sustentationem monachorum de infirmaria iuxta capellam sancte Katerine assignata cum vicaria perpetuis vicariis qui ad presentationem abbatis et conventus loci prefati in sepedictis ecclesiis ab episcopo Wynton pro tempore instituentur unde episcopales consuetudines solvere et se ipsos honeste possint exibere Ut autem hec nostra donatio atque concessio futuris temporibus stabilis perseveret et firma eam carta presenti nostroque sigillo duximus roborandum Hiis testibus P Menevensi episcopo H Cant et R Wynton et R Surr archidiaconis magistro S Rem magistris Ham Gregorio Ricardo et Hugone medicis magistro Thoma Grifin magistro Roberto de Buketorp Iordano de Turr Iohanne de Garland Thoma de Gah et Hugone fratre suo Thoma de Torn Iocelino de sancto Michaele Stephano de Clay Iocelino de Risindon magistro Nicholao Radulfo de Tintenhull G de Niuport Rogero de Derleg Osberto scriptore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter