utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420190

Charter Number: 02420190
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ric[ardus] dei gratia Winton episcopus archidiaconis decanis et universis clero ac populo per episcopatum Winton constitutis salutem in vero salutari Ne pia predecessorum facta maligna possint machinatione posteritatis interverti nos venerande memorie Henrici decessoris nostri piis inherentes vestigiis redditum triginta marcarum quem idem Henricus venerabilis Winton episcopus ecclesie Winton et monachis ibidem deo servientibus in feria Winton assignavit et concessit et carta sua confirmavit auctoritate qua in domino fungimur eidem ecclesie Winton et monachis prescriptis concedimus habendum in perpetuum et tenendum sicut carta prefati decessoris nostri testatur Has siquidem triginta marcas argenti percipient prefati monachi singulis annis infra sedecim dies ferie constitutos ad reparationem et emendationem ipsius ecclesie Hanc igitur nostram concessionem ut in posterum rata consistat et firma presenti carta et sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus domino Petro Menevensi episcopo Henrico abbate de Wauerle Herberto Cant Hugone de Nunant Lexov et Rogero Wint archidiaconis magistro Stephano Remens magistro Roberto de Buget[orp magistro] Hamone et Gregorio et Ricardo et Hugone medicis magistro Thoma Griff [Iordano] de Turr Iordano de sancto Michaele Thoma de Gah Thoma [] M[]ors Hugone de Gah Petro de Winton Iocelino de Risindon Radulfo de Tintehill
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter