utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420193

Charter Number: 02420193
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1185
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal

map View Map
Charter:
Cum inter dominum Ric[ardum] Winton episcopum et fratres hospitalis Ierisolimitani questio pridem esset agitata super custodia et administratione domus sancte Crucis extra muros Winton constitute interveniente tandem et partes suas pia sedulitate interponente Henrico illustrissimo rege Anglorum secundo presente domino Ricardo Winton episcopo et Iohanne priore ac conventu Winton assensum prebentibus presentibus quoque et assensum prebentibus Rogerio de Molins magistro domus hospitalis Iersolimit et fratre Garnerio de Neapol priore domus hospital in Anglia de concordi et communi voluntate fratrum suorum tam Ierosolimis quam in Anglia commorantium finem pacis in hunc modum sortita est Prefatus siquidem magister Rogerius et fratres eius prescripte domus sancte Crucis custodie et administrationi ac universo iuri quod in prefato loco et in redditibus ei assignatis se habere dicebant penitus renunciaverunt et ea in manus eiusdem Ricardi Winton episcopi cum universis munimentis et cartis quas inde habebant sine omni reclamatione resignaverunt ita tamen quod institutio super centum et tredecim pauperibus a bone memorie Henrico quondam Winton episcopo ordinata et scripto expressa in perpetuum inviolabiliter observabitur et prefatus Ricardus Winton episcopus centum pauperes intuitu dei et pro salute anime domini regis et sua predictis centum et tredecim pauperibus adiecit ita quod ducenti de illis in perpetuum secundum institutionem Henrici quondam Winton episcopi factam de centum in predicta domo sancte Crucis pascentur tresdecim vero secundum eiusdem ordinationem pascentur et vestientur nec licebit umquam ipsi Ricardo Winton episcopo vel alicui successorum eius elemosinam deputatam ad victum pauperum in domo illa in alium usum convertere neque numerum ipsorum ducentorum et tredecim pauperum diminuere neque custodiam vel administrationem ipsius domus sancte Crucis ullis umquam temporibus prefatis fratribus hospitalis Ierosolimitani committere vel eamdem domum alicui alteri religioni subiacere sed ipse et successores sui tenebunt eam in manu propria ordinandam per quam voluerint personam idoneam et honestam Nichilominus pro bono pacis idem magister Rogerius et fratres eius clamaverunt quieta omnia tenementa que dicebant ad ius suum pertinere que memoratus Ricardus Winton episcopus tunc tenebat iuxta domum sancte Brigide apud London Exhortante vero domino rege prefatus episcopus contemplatione religionis memorate domus hospitalis Ierlm et affectuose devotionis quam dominus rex et ipse semper ad eam habuerunt donavit et assignavit prefatis fratribus hospitalis Ierlm ad sustentacionem hospitalis Ierlm et pauperum Cristi in hospitali illo perpetuo degentium ecclesias de Morduna et de Hanincton pro redditibus quinquaginta marcarum argenti usibus eorum perpetuo applicandas et pacifice possidendas Preterea fecit ipsos fratres hospitalis absolvi in perpetuum a solutione annue pensionis decem marcarum argenti et duorum cereorum de decem libris cere quas solebant annuatim solvere monachis sancti Swithuni pro domo sancte Crucis dum eius administrationem habuerant ita quod prefati monachi prescriptam pensionem ab ipsis fratribus hospitalis exigere de cetero non poterunt et vice versa predicti fratres hospitalis Ierosolimitani nichil umquam futuris temporibus a precato episcopo vel successoribus suis sive a monachis Winton poterint exigere occasione iuris alicuius quod in prefata domo sancte Crucis se dicebant habuisse Celebrata est autem transactio ista anno incarnationis dominice MCLXXX quinto quarto id Aprilis sedente in cathedra summi pontificatus Lucio papa tercio regni regis Anglorum Henrici secundi xxxi apud Doveram Eraclio patriarcha Ierosolimitano et Rogerio de Molins magistro fratrum domus hospitalis Iersolimit tunc in Anglia ibidem constitutis Hiis testibus Henrico illustri rege Anglorum Eralio patriarcha Ierosolimit Iohanne episcopo Norwic[ensi] Rand de Glanvill iusticiario domini regis in Anglia Herberto Cant archidiacono Huberto Walteri Herberto fratre domus milicie Templi magistro Stephano Remensi magistris Hamone et Ricardo medicis magistro Roberto de Buketorp magistro Thoma Griffin Iordano de Turri Thoma et Hugone de Gaiherst Thoma de Tornaco Iocelino de Risendon Gaufrido de Niuport Rand de Gedding Roberto de Cirecestr et multis aliis Ego Ricardus Winton[iensis] episcopus subscripsi Ego Rogerius domus hospitalis Ierosolimitani humilis custos subscripsi Ego Garnerius prior in Anglia tunc interfui Ego Alanus frater hospitalis presbiter interfui Ego Rainaldus frater hospitalis interfui Ego Hylarius frater hospitalis interfui
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter