utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420197

Charter Number: 02420197
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1198
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod controversia que vertebatur inter dilectos in Cristo M abbatem et conventum de Certes ex una parte et personam ecclesie de Compton et Hugonem de Pollestede eiusdem ecclesie patronum ex alia parte super decimis eiusdem ville amicabili compositione sub hac forma pacis in presentia nostra sopita est videlicet quod predicti abbas et monachi communi consilio concesserunt memorate ecclesie de Compton et rectoribus eiusdem omnes decimas eiusdem ville tenendas et habendas libere et quiete imperpetuum pro octo solidis annuis prefatis monachis reddendis in duobus terminis scilicet infra octabas Pasche quatuor solidis et infra octabas sancti Michaelis quatuor solidis Prenominati vero abbas et monachi non poterunt impedire patronum eiusdem ecclesie Hugonem de Pollested vel heredes eius quin ad presentationem eorum persona in eadem ecclesia instituatur quando eam vacare contigerit et is qui ad eorum presentationem canonice instituetur fidelitatem faciet predictis monachis de prefatis octo solidis eis statutis terminis plenarie persolvendis Prescripti siquidem monachi nichil amplius a prenominata ecclesia poterunt exigere quamdiu rector ecclesie eiusdem quicunque fuerit prefatos octo solidos annuos eis persolverit Huic autem compositioni nostrum prestantes assensum eam ne redivivo dolore lis inter eos super hoc valeat suscitari presenti scripto sigilli nostri patrocinio roboravimus salvis in omnibus iure episcopali auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Dat apud Aldebur per manum Reginaldi clerici nostri iiii idus Martii pontificatus nostri anno nono Testibus hiis Olivero Mot Eustachio de Falcomb magistris Thoma de Lucteburg et Willelmo de Turry Gregorio et Humfrido capellanis Godefrido Philippo Stephano clericis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter