utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420199

Charter Number: 02420199
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister eternam in domino salutem Ea que viris religiosis pia fidelium largitione conferuntur scriptis expedit auctenticis communire et ne qua possint calliditate malignantium inquietari pastorali diligentia providere Eapropter universitati vestre volumus innotescere nos divine caritatis intuitu concessisse et pontificali auctoritate confirmasse deo et monasterio sancti Iohannis Baptiste de Colecestria et monachis ibidem deo servientibus pensionem annuam octo marcarum argenti de ecclesia de Ledrede per manum eius qui ad eorundem monachorum presentationem per nos et per successores nostros in eadem ecclesia instituetur singulis annis perpetuo percipiendam Ut autem hec nostra confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvis in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wintoniensis ecclesie Data Londonie per manum Reginaldi clerici nostri ii Idus Februarii pontificatus nostri anno septimo Testibus hiis magistro Amicio Surrie archidiacono magistro Helia de Chivel magistro Hugone de Gaherst Olivero Mote Roberto de Comevilla Gregorio Iohanne capellanis Godefrido Umfredo Stephano Roberto clericis Gervasio Gaubert
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter