utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420200

Charter Number: 02420200
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister eternam in domino salutem Ea que locis religiosis pia fidelium largitione conferuntur scriptis expedit auctenticis communire et ne qua possint calliditate malignantium inquietari propensius providere Eapropter universitati vestre volumus innotescere nos attendentes honestatem et religionis fervorem dilectorum in domino abbatis et conventus sancti Iohannis Colecestrie necnon et sincere caritatis devotionem quam erga nos et ecclesiam Wintonie habere noscuntur concessisse et pontificali auctoritate confirmasse prefatis abbati et conventui pensionem viginti solidorum et duodecim denariorum de ecclesia de Estede per manum eius qui ad eorum presentationem per nos et successores nostros in eadem ecclesia perpetuus vicarius instituetur singulis annis percipiendam Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wintoniensis ecclesie Data apud Mertonam per manum Reginaldi clerici nostri vi Kalendas Novembris pontificatus nostri anno nono Testibus hiis Olivero Mot Eustachio de Falcoberge magistro Willelmo de Turri Roberto de Luci Gregorio et Humfredo cappellanis Godefrido Philippo clericis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter