utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420204

Charter Number: 02420204
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Chirograph
Date: 1194
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wint episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod controversia que venabatur inter Walterum priorem et monachos de Hamel et magistrum Alexandrum personam ecclesie beate Marie de Menestok super prestatione decimarum de quibusdam terris quas idem monachi infra limites parrochie ecclesie de Menestok diversis titulis sibi adquisierant in presentia nostra amicabili compositione in hunc modum sopita est videlicet quod predictus prior et monachi singulis annis persolvent magistro A eiusdem ecclesie persone unam marcam argenti in duobus terminis scilicet in festo sancti Michaelis dimidiam marcam et ad Pascha sequens dimidiam marcam nomine decimarum de terris subscriptis quas idem monachi tunc propriis sumptibus excolerunt videlicet de una crofta in qua site sunt domus eorum quam scilicet tenuit Alveva soror Turbeni de la Flexlond et filii sui post eam Eudo et Turbenus et de v acris quas tenent de terra Ham de Midlingeton que appellantur Midelcroft et de i crofta que iacet inter terram que fuit Galfridi Parmentarii et viam que ducit ad domos monachorum quam tenuit Rad Carpentarius et Hardingus Porcarius et Osbertus de la Flexlond et de i crofta quam predictus Rad Carpentarius et Turbertus de la Flexlond tenuerint que appellatur Merewell et de i crofta quam Godwinus Phit et Godwinus Wither tenuerint que appellatur Suthcroft et de i crofta ab orientali parte de Hunteburn quam Wlsi tenuit exceptis duabus acris quas tenuit Walterus de Mora in eadem crofta et tribus acris quas tenuit Alicia de Hou de quibus v acris decimas integre persolvent Hanc autem compositionem se fideliter observaturos predictus prior et monachi et prenominatus magister A in verbo veritatis promiserunt Quod ut ratum decetero perseveret et firmum presentis scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvo in omnibus iure predicte ecclesie de Menestok post decessum magistri A eiusdem ecclesie persone Facta quidem fuit hec compositio apud Wint in nativitate sancti Iohannis Baptiste proxima postquam dominus Ricardus illustris rex Angl[ie] reversus de Alem apud Sandwiz in Anglia applicuit pontificatus nostri anno quinto Hiis testibus Olivero Mot Eustachio de Falkoberga magistro Ham[one] magistro Hugone de Gahurst magistro Terrico medico magistro Hugone de Kardunvill magistro Iohanne de Hetfeld Willelmo decano de Droken Willelmo Gregorio Iohanne Willelmo de Suberton Helia de Menestok capellanis Terrico Reginaldo Humfr[edo] Godefrido Rogero Simone Petro Roberto clericis Gervasio Galberto Ricardo de Bera Thoma de Hou Ham[one] de Midlingeton Waltero de Swanemere Edmundo clerico de Menestok Iocelino de Bera Herveo Roberto de Kardunvill Henrico clerico qui hoc scripsit et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter