utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420206

Charter Number: 02420206
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit G dei gratia Wynton episcopus in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu concessisse ecclesie beati Petri de Hyda et monachis ibidem deo servientibus et servituris ad operationem eiusdem ecclesie annuos quadraginta solidos in ecclesia de Aulton percipiendos nomine pensionis per manum persone que in eadem ecclesia a nobis vel successoribus nostris fuerit instituta Ut autem hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto confirmavimus et sigilli nostri impressione communivimus Testibus hiis magistro Amico Surr archidiacono Olivero Mot Iohanne Inkel Gregorio Iohanne capellanis Godefrido Stephano Wynfr clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter