utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420207

Charter Number: 02420207
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos pro recompensatione sexaginta solidorum quos dilecti nobis in Cristo filii abbas et monachi de Hyda de Rogero de Molendino annuatim percipere consueverunt quos eidem R et heredibus suis ad petitionem nostram in perpetuum remiserunt Eisdem monachis sexaginta solidos assignavimus de molendinis nostris in Winton percipiendos videlicet de molendino abbatisse sancte Marie xx s[olidos] et de molendin[o] Hospitalariorum xx s[olidos] et de molendino Ioscelini fratris Regine xx s[olidos] donec in alio ceno redditu pro recompensatione predictorum lx solidorum eis pro voluntate sua compententer satisfecerimus Quod ut firmum permaneat et stabile presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Dat apud Winton per manum Ph[ilippi] clerici nostri iii Kal Octob []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter