utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420210

Charter Number: 02420210
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1192
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Godefridus dei gratia Winton episcopus eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam volumus devenire nos divine caritatis intuitu auctoritate episcopali concessisse quod ecclesia de Lanthon que sita est extra muros Glouc et conventus canonicorum ibidem deo servientium sex marcas argenti nomine pensionis de ecclesia sua de Berton que est in diocesi nostra singulis percipiant annis a quocunque clerico per nos vel successores nostros ad eorundem presentationem canonicorum instituto Quod ut ratum de cetero permaneat et inconcussum presentis scripti munimine et sigilli nostri attestatione confirmare curavimus Dat Winton Non Ianuarii pontificatus nostri anno tertio Testibus magistro Amic Surr et magistro I Dereb et Rogero Wint archidiaconis Olivero Mot et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter