utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420212

Charter Number: 02420212
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessise et reddidisse deo et ecclesie omnium sanctorum de Liesnes et canonicis sancte Trinitatis London eandem ecclesiam possidentibus undecim acras terre in mansione manerii nostri de Liesnes que vocantur Churcheland que antiquitus ad ipsam ecclesiam pertinuisse dicebantur ad sustentationem unius capellani quem predicti canonici excepto cura de antevertenda pluralitate capellano predicte ecclesie parochialis in ipsa ecclesia ministraturum invenient et exhibebunt ita quod duo capellani in predicta ecclesia perpetuo ministrabunt qui in omnibus missis memoriam facient specialem pro anima domini patris nostri Richardi de Luci et nostra et animabus heredum suorum et preterea cum opportunitatem habuerint et possibilitatem celebrandi pro defunctis salvo ecclesie servitio alter eorum pro anima predicti Richardi et nostra et heredum suorum et pro animabus omnium fidelium defunctorum divina celebrabit Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta ecclesia de Liesnes prefatam terram in puram et perpetuam eleemosynam possideat ab omni seculari servitio liberam et quietam Quod ut in posterum firmum perseveret et inconcussum presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus roborandum Dat apud Novum Locum per manum Philippi clerici nostri vii idus Novembris pontificatus nostri anno xiiii Hiis testibus Amisio archidiacono Surr Gregorio et Humfredo capellanis Willelmo de Turri Roberto Katell magistris Thoma de Basset et aliis in charta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter